라틴어 문장 검색

Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:4)
deinde per embolum trudunt radicem vel hujusmodi farcimentum in foramen alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:8)
Tum vero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:29)
extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:5)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
ad bellum nos trudat hiems per devia ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:325)
hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum26)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
patria maestus non truditur exul;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:298)
paene reluctatis iterum pugnantia rebus rupissent elementa fidem penitusque revulso carcere laxatis pubes Titania vinclis vidisset caeleste iubar rursusque cruentus Aegaeon positis aucto de corpore nodis obvia centeno vexasset fulmina motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:15)
equites illinc poscentia cursum ora reluctantur pressis sedare lupatis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:207)
tu si glaciale iuberes vestigare fretum, securo milite ducti stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:93)
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum, trudis Avaritiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION