라틴어 문장 검색

Quibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum et collem per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe frumentandi gratia commeaturum cum magno equitatu levique armatura insidiaturus locis idoneis considit.
(카이사르, 아프리카 전기 65:3)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:9)
In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis navibus nostris in molem se eiecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:1)
Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:6)
Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octavianos posteroque ibi die, dum suas captivasque navis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:2)
Nostri cum minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis navibus erant producti neque dum etiam vocabulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 58:3)
Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.
(카이사르, 내란기, 3권 7:4)
is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:2)
Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 24:6)
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur;
(카이사르, 내란기, 3권 27:4)
columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur;
(카이사르, 내란기, 3권 32:4)
Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장1)
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장7)
quod stagna Charybdis armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe, Antiphatae vitata fames surdoque carina remige Sirenum cantus transvecta tenaces, lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae9)

SEARCH

MENU NAVIGATION