라틴어 문장 검색

Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7015)
Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:6)
si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:1)
nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:8)
velocitas in fine temporis exponetur per ordinatam DG, & spatium totum descriptum per aream Hyperbolicam adjacentem ABGD;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 5:3)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Fonticuli sedilibus adiacent;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:3)
Adiacet templum priscum et religiosum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:1)
Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:1)
nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:2)
Adiacet navigabile stagnum;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:2)
adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권71)

SEARCH

MENU NAVIGATION