라틴어 문장 검색

magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:7)
non concedebant, reminiscebantur enim Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:12)
etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt, illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret vita excessisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 7:1)
reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:3)
docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas ἐννοίασ vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:7)
neque ea plane videt animus, cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se collegit atque recreavit, tum adgnoscit illa reminiscendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:3)
Praeterea reminiscebatur, quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessisset.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 4:2)
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 817)
esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:3)
Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum adfecit poena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:1)
Aeson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:3)
Dumque moratur ibi, dumque "hic retinacula solvit, hoc mihi discedens dedit oscula litore" dicit, dumque notata locis reminiscitur acta fretumque prospicit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:2)
"O Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 59:2)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
" Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 326)

SEARCH

MENU NAVIGATION