라틴어 문장 검색

nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II19)
Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, quod vitalibus ab rebus munita tenetur, aut quia non veniunt omnino aliena salutis, aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, advenit id quod eam de rebus saepe futuris macerat inque metu male habet curisque fatigat, praeteritisque male admissis peccata remordent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 21:1)
eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
Video quid remordeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:1)
remordet sollicitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2616)
Terentius par pari referto, quod eam remordeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2617)
intractabile insuperabile, asperum, saevum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3393)
genus insuperabile bello ut quos nulla fatigant proelia nec victi possunt absistere ferro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 403)
aut quia cum uno deo vel dea aliter loquitur - unde est in primo hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet - , aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam eorum contentionem et dissensionem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 84)
mitia matura, quae non remordent cum mordentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 801)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
Nuper me paucosque mecum, quos maxime diligit, advocavit rogavitque, ut medicos consuleremus de summa valetudinis, ut si esset insuperabilis sponte exiret e vita;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 8:1)
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, arserat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 64:1)
"Sola insuperabile fatum, nata, movere paras?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:2)
Necessarium prorsus est legum ordinem instituere qui insuperabiles fines complectatur atque oecosystemata tueatur, antequam novae dominatus formae, quas exemplar technicum oeconomicumque constituat, non modo rem politicam, verum etiam libertatem iustitiamque ad nihilum redigant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION