라틴어 문장 검색

ergo alii noceant miseris optentque timeri, tinctaque mordaci spicula felle gerant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 333)
aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse, quoque favore animi teque tuosque canam, non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1248)
iam tunc docuit Pater orbis quam sit rationis egenis mordax et amara medella, cum lux animum nova vexat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti19)
sic vulneratus anguis ictu spiculi ferrum remordet et dolore saevior quassando pressis inmoratur dentibus, hastile fixum sed manet profundius nec cassa sentit morsuum pericula.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.110)
"adpone porris religiosas arulas, venerare acerbum caepe, mordax allium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1103)
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, instauratque levem dictis mordacibus alam exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 190)
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:6)
Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:12)
siccis omnia nam dura deus proposuit neque mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 182)
Dive, quem proles Niobea magnae vindicem linguae Tityosque raptor sensit et Troiae prope victor altae Pthius Achilles, ceteris maior, tibi miles inpar, filius quamvis Thetidis marinae Dardanas turris quateret tremenda cuspide pugnax - ille, mordaci velut icta ferro pinus aut inpulsa cupressus Euro, procidit late posuitque collum in pulvere Teucro;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 61)
utrius horum verba probes et facta doce, vel iunior audi cur sit Aristippi potior sententia, namque mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 177)
quin huc inanis, si potes, vertis minas et me remorsurum petis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 62)
ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, lividus et mordax videor tibi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:20)
belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 183:1)
Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION