라틴어 문장 검색

De locutione et cohibendo spiritu et lingua cohercenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 8:1)
Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:3)
Nam ut ait Salomonin Proverbiis, "Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir qui nonpotest cohibere spiritum suum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:4)
Istud denique tua cognoscat discretio, quod sicut linguam tuam debesrefrenare et spiritum cohibere circa tuos sermones, ita non debes accommodarecor tuum vel aures tuas cunctis sermonibus aliorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 26:1)
Item, cohibere motusanimi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:6)
Prius ergo removenda sunt vitia que obstant virtutibus, postea que ad virtutesaccedendum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:3)
Sobrietas est excessum in potu cohibere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 50:6)
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatemexpetentes a negotiis publicis se removerunt, ad ociumque perfugierunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:1)
Nam si turbatus animus tuus fuerit, a loquendo abstinere debebis,et motus animi turbatos cohibebis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 8:3)
Quis posset in tanto dolore fletum et lacrimas cohibere, nam et Dominus noster, Jhesus Christus, de Lazaro amico suo "infremuitspiritu et lacrimatus est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:14)
et in hoc providus esse debes, uta te atque consiliariis tuis removeas illa tria, quæ maxime suntconsilio contraria, scilicet iram, voluptatem sive cupiditatem atque festinantiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 80:7)
In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatoset appetitiones obedientes efficere rationi, " ut Tullius dixit, qui etiamait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:8)
Tertia vero ratione in consiliis et aliis rebus vitare ac removere debescupiditatem, quia parit peccatum et generat mortem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:1)
Quarta vero ratione vitanda est cupiditas et a consiliis penitus removenda, quia "omnes cupiditates portæ sunt inferni, per quas itur in mortem, ""quæ si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 90:1)
Quinta vero ratione non solum in consiliis, sed etiam in omnibus actibustuis omnino cupiditatem expellere ac removere debes, quia "cupiditas nihilamat, nisi quod non licet;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION