라틴어 문장 검색

per quod similiter significatur eum tempus esse a quo vicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 10:2)
Ora virum tristi pendebant pallida tabo, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:5)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)
Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:43)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
taboque medullas Abluit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:20)
Quae postquam placidi censoris cura renasci Iussit et Oceanum certior audit eques, Non nisi vel cocco madida vel murice tincta Veste nites et te sic dare verba putas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII2)
Censor maxime principumque princeps, Cum tot iam tibi debeat triumphos, Tot nascentia templa, tot renata, Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IV1)
Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est Atque intrare domos iussa Pudicitia est, Aut minus aut certe non plus tricesima lux est, Et nubit decimo iam Telesilla viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VII1)
Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
nam post omnibus feminis capilli renati sunt, unde institutum, ut Calva Venus coleretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72022)
tabo corrupto sanguine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 291)
ergo cupressi quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6806)
qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6808)

SEARCH

MENU NAVIGATION