라틴어 문장 검색

recocto saepe purgato, quia quanto plus coquitur, melius fit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6242)
Horatius plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, item Persius ut ramale vetus vegrandi subere coctum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5533)
Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxaverat):
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 1:1)
quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquam recoxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:2)
Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius aurum quae sensum trahat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:14)
Et illud hinc est comma quod Arbiter fecit tale "Anus recocta vino trementibus labellis"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXI3)
tractabat ceramque puer pinnasque renidens, nescius haec umeris arma parata suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:42)
Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:5)
hoc ex lavacro labe dempta criminum ibant renati, non secus quam si rudis auri recocta vena pulchrum splendeat, micet mctalli sive lux argentei sudum polito praenitens purgamine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium18)
"si potui manibus Gallorum excisa levare de cinerum squalore caput, redeunte Camillo signa renidenti fumans si fronte recepi, si potui miseras sertis redimire ruinas et male pendentes lauro praecingere turres, quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2246)
additur ars, ut fila herbis saturata recoctis inludant varias distincto stamine formas, ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu, pectitur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 179)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
"gaudet, renidet, provocat tortore tortus acrior!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.46)
at sola mater hisce lamentis caret, soli sereno frons renidet gaudio;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1298)
"sic prata vernis floribus renident."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION