라틴어 문장 검색

Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 5:1)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:1)
eaque dura est et prementi renititur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:2)
inuenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:1)
Saepe quod descendit purulentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:14)
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:4)
si magis id renititur, ad os uentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:2)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:3)
eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:8)
quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:2)
Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt [curant] aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:1)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:6)
Fereque ganglia renituntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:1)
ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION