라틴어 문장 검색

Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
- Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 35:3)
Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:3)
Ordinatis itaque universis cauto consilio, quemdam interpretem linguarum, genere Longobardum, de domesticis Boemundi praemiserunt ad turrim, quam traditor tuebatur, quatenus de conventione intromissionis Christianorum ex parte Boemundi eum admoneret, et super hoc ejus responsa audiens, principibus renuntiaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:1)
«Visum est, inquit, adhuc [0506A] Christianis principibus, quandoquidem tam egregios homines tibi subdi recusas, et Christianus fieri renuntias, ut viginti tirones de tua eligas multitudine, quod etiam Christiani facient, et datis utrinque obsidibus, et facto juramento utrinque tu in deo tuo ipsi in Deo suo, singulari certamine in medio confligant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:2)
[0506C] Petrus ad haec a Corbahan accepta licentia redeundi, urbem Antiochiam introivit, renuntiaturus jactantiam quam audiverat a Corbahan.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:1)
Unde cessavit, renuntiavitque cor meumultra laborare sub sole.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 93:3)
Consilium est hominis intentio vel propositum, quod homini vel hominibusexhibetur vel tribuitur, bonum vel malum persuadendo, motu proprio, superaliquo faciendo vel omittendo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 76:2)
Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:46)
Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum, quia multa mala eveniunt, quae in bono finiuntur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 190:7)
et se ab his molestiis separare contendant, renuntient voluptatibus suis atque luxuriae, fugiant flammas libidinum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:2)
In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:14)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
ita Zachaeus renuntians avaritiae, Christum recepit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION