라틴어 문장 검색

hunc, dum obliquat iter diuque lentus sero cornipedes citat flagello, tortum tramite transis ipse recto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium92)
obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum adsiduitate derasas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:1)
mulcetur laetumque rubet visusque protervos obliquat vestesque manu leviore repellit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권132)
Deiecit maestos extemplo Ismenius heros in terram vultus, taciteque ad Tydea laesum obliquare oculos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권231)
sic variis pertemptat pectora dictis obliquatque preces, commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권149)
Rursus praecipites in recta ac devia campi obliquant tenduntque vias, iterum axibus axes inflicti, radiisque rotae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권180)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
ille paventes obliquavit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권357)
occludite aedis pessulis, repagulis ilico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION