라틴어 문장 검색

surgit et aurata vagina liberat ensem et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권503)
"inquinet arma situs, conatusque aliquis vagina ducere ferrum adstrictum longa sentiat esse mora."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권631)
Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 13:2)
Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:1)
Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam, verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:3)
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:3)
"ille petitae postquam perculerat tremefacta repagula portae, Baianis resolutus aquis durissima luxu robora destituit ferrumque libidine fregit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2256)
parte alia violentus aquis torrentibus amnis transilit obiectas, praescripta repagula, ripas et vagus eversis late dominatur in agris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 172)
nec iam contenta piatum condere vaginae gladium, ne tecta rubigo occupet ablutum scabrosa sorde nitorem, catholico in templo divini fontis ad aram consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 125)
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet vaginam gladius, sedato et pulvere campi suda redit facies liquidae sine nube diei, purpuream videas caeli clarescere lucem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1180)
" Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 24:7)
tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:12)
umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:34)
At Pallas magnis emittit viribus hastam vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION