라틴어 문장 검색

Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
*Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:14)
Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:8)
Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:17)
Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장35)
Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장37)
Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 6:7)
quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 7:4)
6. Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 101:1)
quem fors fuat an incurrat an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:2)
Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:4)
De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION