라틴어 문장 검색

quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장5)
nec enim iurisdictio obvenerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:2)
credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:1)
repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장9)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
ceterum composita seditione ciuili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 1:1)
repetundarum conuictos etiam ordine senatorio mouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:2)
ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repetundis consularem uirum, ingens praemium pactus, prius quam plane restitutionem ei impetrasset, non dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:3)
auctor et tr(ibunis) pl(ebis) fuit aedilem sordidum repetundarum accusandi iudicesque in eum a senatu petendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:1)
Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur—nam par in parem non habet imperium—oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:7)
si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:10)
sua nanque iurisdictio terminatur Occeano solum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:40)
in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:4)
Propter convenientiam sciendum quod 'punitio' non est simpliciter 'pena iniuriam inferenti', sed 'pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi';
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:12)
Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut ait Propheta, puniretur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION