라틴어 문장 검색

Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset " - , " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ?
(세네카, 행복론, Liber V 141:3)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
'dispelle somnos' inquit *et natum eripe, o fida coniunx:
(세네카, Troades 469:1)
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas, fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam30)
nec cursus agiles, sed impeditum tardabant iter orbitae tacentes, dum pondus nimium querens sub alta repit languida quadrupes statera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana5)
"sed illum, pallidus Inachiis qui desuper imminet Argis, dum morior, dispelle globum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권226)
Et iam Mygdoniis elata cubilibus alto dispulerat caelo gelidas Aurora tenebras, rorantes excussa comas multumque sequenti sole rubens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권44)
"Ecce autem aerata dispellens aequora prora Pelias intacti late subit hospita ponti pinus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권132)
magno quem comminus ictu Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit, ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes lancea, conlapsae veniunt in tempora flammae, prosequitur Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권200)
"ad hunc certe repsit Tirynthius amnem, hac tibi flagrantem Bromium restinximus unda."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권197)
nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 75:1)
hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 248:1)
meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores nostros dispulsos compulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3314)

SEARCH

MENU NAVIGATION