라틴어 문장 검색

Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:8)
Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:9)
Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:10)
et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:12)
In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION