라틴어 문장 검색

donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:2)
rescissae vestes et spicea passim serta iacent;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:83)
"Quid magne moraris Iuppiter avulso nexu pelagique solutis legibus iratum populis inmittere fratrem?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:85)
non hanc ergastula nobis inmisere manum nec coniurantis harenae turba fuit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:48)
vulneribus pars nulla vacat rescissaque contis gloria foedati splendet iactantior oris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:231)
ite, precor, miscete polum, rescindite turres sidereas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia20)
lascivi subito confligant aequore lembi stagnaque remigibus spument inmissa canoris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:168)
iam cupio Stygiis invadere nubibus astra, iam flatu violare diem, laxare profundo frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis et rerum vexare fidem."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:29)
Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia non valent alte perfossa novalium terga rescindere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 23:3)
ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:2)
Paulum tamen, quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:3)
De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:3)
at ferro rescissa melius pice et oleo curantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 4:4)
Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 1:1)
et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION