라틴어 문장 검색

Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
2 In principio igitur huius capituli quedam resecanda videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 192:1)
Grammaticas multas tam Graecas, quam Latinas, ad unguem decies resectum, ediscere jussus eram.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.33)
quaedam cum prima resecentur crimina barba, indulge veniam pueris:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII65)
Ipse super virides aras luctantia pronus Dum resecat cultro colla premitque manu, Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV3)
nam certe non potes illos Resina, Veneto nec resecare luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV4)
Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis Pantagathus, domini cura dolorque sui, Vix tangente vagos ferro resecare capillos Doctus et hirsutas excoluisse genas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LII1)
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII6)
neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:2)
quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:9)
ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:3)
ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:3)
etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:5)
Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION