라틴어 문장 검색

Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:1)
Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:4)
dementia, acris uomitus, neruorum uel resolutio uel distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:2)
Celsus enim, ubi (p. 117, 15) de resolutione nervorum in universum verba facit, jam de nominibus quae a Graecis usurpantur ad diversas paralysis species designandas, disserit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1349)
Per imbres, longae febres, alvi dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 12:5)
In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 22:1)
multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neque ventris resolutio, neque inedia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 2:1)
Denique post alvi longam resolutionem, tormina;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 28:2)
Eadem aetas prodest, et in coxae dolore, et humerorum, et in omni resolutione nervorum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:3)
Oris resolutio etiam alvo cita finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:6)
si vero mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 29:5)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiems et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 40:3)
item viscerum morbi, nervorumque resolutio, et rigor, et distentio:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 6:4)
Soletque accedere et sitis, et dolor capitis, et frequens singultus, et praecordiorum dextra parte durities, et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas, membrorumque resolutio:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:1)
Si purgatio fuit, post eam triduo primo modice cibum oportet assumere ex media materia, et vinum bibere graecum salsum, ut resolutio ventris maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION