라틴어 문장 검색

Tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:6)
"nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est, ut semel e muris gressum promoverit, ore post tergum verso respectet funera rerum."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1199)
abiens at ille, cum foro abriperent virum truces ministri, pone respectans ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1341)
numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
Quid respectas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 19)
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:14)
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:17)
Ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Cresam nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:11)
ingeminant abruptis nubibus ignes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:5)
ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:3)
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:3)
Multa viri nequiquam inter se volnera iactant, multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos dant sonitus, erratque auris et tempora circum crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:7)
Tum pudor incendit vires et conscia virtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:16)
Turnus adest medioque in crimine caedis et igni terrorem ingeminat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:3)
ingeminant hastis et Troes et ipse fulmineus Mnestheus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION