라틴어 문장 검색

gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장4)
intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris et armis iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장5)
Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장1)
Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 18:1)
scilicet ubi ait, et quidem in fabula trium sororum contemtricium in semine Semeles, ad Solem loquens, qui nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, noviter Leucothoen diligebat:
(단테 알리기에리, Epistolae 16:2)
convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장51)
"desiderium desiderio restinguitur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:23)
"ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:61)
Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:24)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:1)
sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 7:2)
ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:9)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
namque in eo spes est, unde est ardoris origo, restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION