라틴어 문장 검색

Commodissimum est autem, resupinato corpore, experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est, ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 3:5)
At quum infra incidi oportet, resupinato homine, subjicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:1)
ad spinam resupinatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:5)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
Intra sextum deinde annum molares superiores et inferiores cadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:4)
contra praetoriani dispositos ad id ipsum molaris ingenti pondere ac fragore provolvunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장5)
"horum si nihil est, aviam resupinat amici, et quoniam coepit Graecorum mentio, transi gymnasia atque audi facinus maioris abollae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III49)
ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V76)
invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
aut non seratas, ut sit quasi 'inseratas', id est non clausas, et dictum, quomodo 'asprosque molares' pro 'asperos', 'conpostus' pro 'conpositus', 'vixet' pro 'vixisset'. vel 'insertas fenestras' quas lumine suo luna inseruerat, ab inserendo, quod se per rimas insereret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1522)
molaribus asperrimis saxis, non unde molae fiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2501)
unde ait 'tenacia', quae in resupinatis favis cohaerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 572)
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:1)
" Dixit, dextraque molarem sustulit et magnum magno conamine misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION