라틴어 문장 검색

caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)
sed quid ego haec autem titubanti voce retexo, indignus qui sancta canam?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3245)
descensos nascendo gradus redeundo retexit actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3335)
quae tandem poterit lingua retexere laudes, Christe, tuas?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae24)
quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem, conpactaque dissociari, et dissona texta retexi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti4)
dicis domitum terraque marique orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, mille triumphorum memoras ex ordine pompas ductaque per mediam spoliorum fercula Romam, vis dicam quae causa tuos, Romane, labores in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2204)
quo passionem carmine digne retexens concinam?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.13)
"quid invidorum pectorum strumas retexam turgidas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.84)
vivis, ac poenae seriem retexis, carnis et caesae spolium retentans taetra quam sulcos habeant amaros vulnera narras.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.27)
"nunc dogma nobis Christianum nascitur post evolutos mille demum consules ab urbe Roma, ne retexam Nestoras."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1152)
' talia retexens explicabat pallium manusque tendebat sub ictu et sanguine, venarum ut undam profluam manantium et palpitantis oris exciperet globum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1355)
"hanc nempe factor vertere, ut libet, potest positasque leges texere ac retexere, linguam loquella ne ministram postulet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1396)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:8)
'Sic raro scribis, ut toto non quater anno membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, iratus tibi, quod vini somnique benignus nil dignum sermone canas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION