라틴어 문장 검색

Perceptis igitur insidiis, et gravissima insecutione et populi contritione, principes exercitus decreverunt retro et ante suae gentis custodiam fieri, ac Francigenas milites circiter septingentos semper in fronte praeire et praecavere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:4)
quorum capita ante et retro, a dextris et sinistris, in modum colli rasa sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:8)
ac sagittis crudeliter assilientes, per triduum exercitum, ante et retro positis insidiis, bello gravissimo et acerbis plagis fatigabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:2)
CAP. X. - Sarraceni Baldewinum regem regressum paululum declinantes, ad obsidionem Japhet denuo revertuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 19:1)
nunc audientes quia denuo Tankradus Femiam obsederat, et Brodoan nihil adversus eum poterat, nuntios Tankrado miserunt quomodo sibi in auxilium et ultionem sanguinis [0664A] patris sui venirent, si utile et acceptum sibi suisque videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:2)
Hoc audito Bertrannus et sui, navigium a portu iterantes, usque ad civitatem Tortosam applicant, quam comes Reymundus denuo expugnatam ceperat, et [0680B] nunc Willhelmus de Sartangis suam retinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 14:3)
et non relinquas querentibuste retro maledicere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:5)
Et alibi eciam dicitur, "Nemo mittensmanum ad aratrum, respiciens retro, aptus est regno celorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 56:4)
et non relinquas querentibus te retro maledicere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 4:18)
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:10)
quoniam qui retro erant, priores facti sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:11)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
Ideoque gradientes cautius retro, non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse, vix indignationem capientibus animis, advertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 9:2)
Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 2:1)
Nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION