라틴어 문장 검색

nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:5)
tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)
nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI40)
nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:7)
secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo , flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26222)
cui, dum hoc facit, ferrum de manubrio decidit et ei caput amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 187)
'retuso' hoc est gurdo, quo magis vites quassantur, non putantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3016)
ferro laede retuso 'retuso' obtuso, quo vites quassantur potius, quam putantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3018)
ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:13)
Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:27)
Tela retusa cadunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 51:2)
o utinam nova incude diffingas retusum in Massagetas Arabasque ferrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 3512)
exemi ex manu manubrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 412)
malleum sapientiorem vidi excusso manubrio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4137)

SEARCH

MENU NAVIGATION