라틴어 문장 검색

Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuvenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia visio revelatio clarior et manifestior est quam somnium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:31)
Atque rursus, secretorum revelatio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:16)
Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:3)
Statim enim quando aliquis dimittit rationes, cessat esset philosophus, nec innititur philosophia revelationibus et in miraculis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:3)
Et hic, cum ad revelationem Spiritus, homo factus, evangelizaret in terris, quasi dirimens duo regna, sibi et Cesari universa distribuens, alterutri iussit reddi que sua sunt.
(단테 알리기에리, Epistolae 33:2)
quandoque sinplici revelatione, quandoque revelatione disceptatione quadam mediante. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:24)
Sinplici revelatione dupliciter:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:25)
Ipsa est proinde continuata rerum divinarum revelatio”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:4)
Dicere possumus “iuxta ipsam revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec non vesperascente caelo”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:8)
Agitur de falsa coniectura, “exstare quantitatem sine limitibus energiae rerumque adhibendarum, earum continuam regenerationem fieri posse atque perniciosos effectus pravi naturae usus facile superari posse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:12)
Dum igitur loquimur de “usu tolerabili”, oportet semper introducatur consideratio quaedam de capacitate regenerationis uniuscuiusque systematis in diversis eius sectionibus et aspectibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:8)
Intra quaestus ordinem nullus datur locus naturae ordinibus, temporibus ipsius degradationis ac regenerationis, implicatis oecosystematibus, quae graviter hominibus operantibus vitiari possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:5)
Apparet sic magna provocatio culturalis, spiritalis et educativa quae latos regenerationis processus implicabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 259:4)
Dei lux per eius revelationis narrationem ad nos pervenit, atque sic nostrum iter in tempore illuminare valet, dum divina beneficia memorat, dum demonstrat quomodo eius repromissiones perficiantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:11)
Utrumque prospectum conciliavit, revelatione amoris Dei in Iesu iugiter permotus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION