라틴어 문장 검색

Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:3)
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:1)
Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 1:1)
nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 27:1)
flens arma revellit Idmonis e celsa Mopsus rate;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 10:2)
"Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:21)
Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 4:1)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
quae quoniam per se nequeunt constare, necessest haerere unde queant nulla ratione revelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:2)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
Ipsae tua signa revellent, Prosilientque acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:36)
unde est illud in quarto et quos Sidonia vix urbe revelli, quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3612)
Anchisae cineres manesve revelli quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4271)

SEARCH

MENU NAVIGATION