라틴어 문장 검색

Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 23:1)
manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 8:2)
Qui cum nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 8:2)
Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:3)
Atque intempestiva propositio nil aliud quam aerem verberare et tempore abuti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:6)
Quod uir ut audiuit, surrexit et obuius iuit, Verberet ut sponsam fari sibi taliter ausam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:16)
hanc si fortasse reuellis, Fomes erit pestis foris et dolor acrior extis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:16)
Uerberet et clausum reseret diem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 8:1)
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 4:1)
Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret.
(카이사르, 아프리카 전기 1:4)
Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장5)
Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장3)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus vulneri inponitur superque id duobus digitis verberatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장8)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION