라틴어 문장 검색

ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 570:1)
victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duello exstincto maximo atque internecatis hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 126)
sed hoc me beat saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 29)
verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 271)
sine, revenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 274)
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 332)
Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9181)
iam ego huc revenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9219)
Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 390)
vosque omnis quaeso, si senex revenerit, ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 34)
Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 11)
iam huc revenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 287)
O carnuficium cribrum, quod credo fore, ita te forabunt patibulatum per vias stimulis , si huc reveniat senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 156)
si id facere non queunt, domum abeant, vitent ancipiti infortunio, ne et hic varientur virgis et loris domi, si minus curassint, quom eri reveniant domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS15)
Iam ego revenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4137)

SEARCH

MENU NAVIGATION