라틴어 문장 검색

Misit igitur tanquam legatos aut nuncios tres viros quibus multum fidebat, Franciscum Marsinum, Iacobum Braybrokum, et Ioannum Stilum, revera ad inquirendum potius quam negotiandum, idque super duas materias.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:16)
Sed utcunque hoc successit, moderatis consiliis et ad personam amici communis prae se ferendo neutrius amicitia se privare, ita tamen ut interiori affectu Ferdinandi rebus faveret, externis vero demonstrationibus et officiis Philippum magis demereretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 7:3)
3. Fuit ille alti et excelsi animi, propriae sententiae, proprii consilii amator, utpote qui seipsum revereretur, et ex se revera regnare vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:1)
Postquam enim scientiae per partes diligenter fortasse excultae et tractatae fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acceptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:28)
praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:2)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
Atque cum hujusmodi fine conveniunt demonstrationum ipsarum natura et ordo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:1)
At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:5)
Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:11)
ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quae natura ut revera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:7)
Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis vel ex perversis legibus demonstrationum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:2)
redargutione philosophiarum, redargutione demonstrationum, et redargutione rationis humanae nativae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:6)
Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:6)
contra absque hac commoditate, omnia videri involuta et, quam revera sunt, subtiliora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:7)
quae revera nil aliud est, quam secundae partis applicatio particularis et explicata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION