라틴어 문장 검색

posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:5)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
sanusne es, qui temere lamentare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:4)
cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:3)
Quia tum mihi lamentari praeter caeteras Visa est, et quia erat forma praeter caeteras Honesta et liberali, accedo ad pedisequas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1128)
Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 286)
cum lamentamur non apparere labores nostros et tenui deducta poemata filo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 186)
Carthaginis ac Numantiae Corinthique cinerem et si quid aliud altius cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:3)
Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:4)
nocte velut Phrygia cum lamentata resultant Dindyma, pinigeri rapitur Simoentis ad amnem dux vesana chori, cuius dea sanguine lecto ipsa dedit ferrum et vittata fronde notavit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권110)
Reuerso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens iuxta morem prouinciae illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam temporis paschalis regulam obseruans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:2)
] nunc prius quam huc senex venit, libet lamentari dum exeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 94)
sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2258)
quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 16)
nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit et fratrem facere ex hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION