라틴어 문장 검색

Riculfum diaconem et Eborhardum magister pincernarum, ad commonendum et contestandum, ut reminisceret priscorum sacramentorum suorum et ut non aliter faceret, nisi sicut iureiurando iam dudum promiserat ad partem domni Pippini regis et domni Caroli magni regis vel Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:2)
quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest.
(아풀레이우스, 변명 1:2)
Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant;
(아풀레이우스, 변명 39:13)
hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
(아풀레이우스, 변명 43:12)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
(아풀레이우스, 변명 67:10)
quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
(아풀레이우스, 변명 77:7)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
"Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet:"
(아풀레이우스, 변신, 5권89)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
. Ego simul voluntariae fugae voto et liberandae virginis studio, sed et plagarum suasu, quae mel saepicule commonebant, equestri celeritate quadripedi cursu solum replaudens virgini delicatas voculas adhinnire temptabam.
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:1)
"Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus vel saltem tempestiva pollicitatione recreatus identidem pergit linguae sauciantis susurros improbos inurguere, quoad simulanter revicta Charite suscipit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:66)
"Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION