라틴어 문장 검색

nunc ille ripam celeris Alphei legit, nunc nemoris alti densa metatur loca, ubi Lerna puro gelida perlucet vado, sedesque mutas:
(세네카, 파이드라 7:8)
stat proxima cervix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior revirescit in annos, ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici7)
hoc illi duras exoravere sorores, hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris28)
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto vibraturque fretis caeli stellantis imago, omnia clara nitent, sed clarior omnia supra Hesperos exercet radios, quantusque per altum aethera, caeruleis tantus monstratur in undis, proximus et forma nec multum segnior Idas cursibus atque aevo iuxta prior;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권223)
"tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora nec similes chordis reddere uoce sonos, sed perlucenti cantum meditabar auena ille ego Latonae filius atque Iouis."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 432)
qua dilabente ad primum teporem solis, perlucens iam aliquid, incerta tamen ut solet lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis quam erat hostium aciem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 14:2)
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 639)
villam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 218)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION