라틴어 문장 검색

Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae instrumenta videns spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:2)
O mihi dilectos inter pars prima sodales, unica fortunis ara reperta meis cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, ut vigil infusa Pallade flamma solet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 51)
nam prona sub axem labitur et lacero tardat sufflamine currum, addit Sobrietas vulnus letale iacenti, coniciens silicem rupis de parte molarem, hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, casus agit saxum, medii spiramen ut oris frangeret, et recavo misceret labra palato, dentibus introrsum resolutis lingua resectam dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1107)
Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:2)
inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 6:4)
Othryades qui periit ut falleret, reuixit ut uinceret.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 16:6)
spirat, revixit, prima mors miseros fugit.
(세네카, Troades 981:1)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
qui cum die illo et nocte sequenti inter cadauera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu reuixit, ac residens, sua uulnera, prout potuit, ipse alligauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].4)
brevi faciam ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta corporis, ita ingenii, fidei virtutisque effigiem vobis reddam, ut - revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 602:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION