라틴어 문장 검색

Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;
(불가타 성경, 에스테르기, 8장11)
Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장47)
Dixit autem invocans hoc modo: " Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장22)
Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 11:1)
Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장7)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장15)
His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장1)
Ituraeique et Iudaei defunctis regibus Sohaemo atque Agrippa provinciae Syriae additi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장2)
Et misit eis secundum haec verba: " Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장25)
Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장51)
Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장13)
mox civili inter nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장5)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: " Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장27)
Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION