라틴어 문장 검색

intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 2:1)
Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 17:2)
dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 355:1)
in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 440:1)
plurimi ac maxime compositi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo sitam, circumsidunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장9)
Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum . Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem, quae haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 12:1)
Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 12:1)
Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis opibus.
(세네카, 행복론, Liber V 19:4)
Rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 482:2)
Fama est, cum rex orbem futuri muri polenta, ut Macedonum mos est, destinasse!
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 7:1)
Nec deinde quisquam Macedonum substitit, relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 14:1)
omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 56:1)
cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 174:1)
pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION