라틴어 문장 검색

Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:2)
hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelu/m nitescere, a/rbores fronde/scere, Vite/s laetificae pa/mpinis pube/scere, Rami/ bacarum ube/rtate incurve/scere, Segete/s largiri fru/ges, florere o/mnia, Fonte/s scatere, herbis pra/ta convesti/rier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque ho- minis utilitati agros omnis et maria parentia - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 68:1)
"lapis nigellus evehendus essedo muliebris oris clausus argento sedet, quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque pervcnitis rivulum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.156)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
Nam et rivulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua fronde qualitatem originis continet, viderit ambitio sive frugalitas eius * * sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:7)
arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:3)
praeterea tibicinam, quae mi interbibere sola, si vino scatat, Corinthiensem fontem Pirenam potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 628)
id tuos scatit animus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 110)
Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION