라틴어 문장 검색

ut metuere et vereri, ut rex et tyrannus, ut adsentator et amicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:3)
neque enim tu is es qui, quid sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, adsentatores arbitrere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 8:4)
Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:10)
Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:2)
nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
vigila et cicer ingere large rixanti populo, nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes!
(페르시우스, 풍자, satire 5119)
cum duo Syri expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:5)
Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, | et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse dicebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:4)
Immo quoties theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere frequentia solet Ceterum ne [et] tecum quoque habeam rixandum, toto die me ab hoc cibo abstinebo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:9)
ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, adsentatores iubet ad lucrum ire poeta dives agris, dives positis in fenore nummis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:1)
alter rixatur de lana saepe caprina, propugnat nugis armatus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 183)
quidam faciunt aperte ut quoque rixentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:2)
ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 294:3)
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare , subito et silentio poscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:1)
quare, etiamsi est in illis quoque cantus obscurior, in coetu vero populi Romani (non enim haec rixantis modo dixit);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION