라틴어 문장 검색

Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 15:1)
Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 25:1)
Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo libro quae in bello gesta sint non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:3)
Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 9:1)
Eius rogationis verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 10:1)
sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 4:2)
eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:7)
Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 1:1)
QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 2:1)
Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons rogatio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 8:1)
Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 9:1)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:1)
contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION