라틴어 문장 검색

Forte remittentem curas Phoeboque levatum pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris hausimus aut epulas diverso a sole petitas vinaque perpetuis aevo certantia fastis, a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro, lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis1)
ut eum sole malo tristique rosaria pendent usta noto, si clara dies zephyrique refecit aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina et informes ornat sua gloria virgas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권113)
id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum naturae considerantibus admirationes, quod habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장2)
Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION