라틴어 문장 검색

"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Virgo autem, quae manu aristam refert, quid aliud quam δύναμις ἡλιακὴ quae fructibus curat?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 24:2)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 2:2)
Roscida noctivagis astris labentibus Phoebe, Pulsa loco cessit concedens lucibus altis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 12:3)
Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:6)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis Et madet adsiduo lubricus imbre lapis, In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat, Decidit hiberno praegravis unda gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII1)
haec enim pro adfectu possidentis intellegenda sunt, ut alibi cum de rure loqueretur post aliquot mea regna videns mirabor aristas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1415)
dryopesque populi iuxta Parnasum, ut Dryopumque trahens Erasinus aristas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1461)
iris roscida quia cum nubibus est, quae rore non carent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7001)
sed tunc non sunt aristae, quas ab ariditate dictas esse constat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7206)
aristas primas spicae partes, dictas ab eo quod primae arescant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8091)
transit equum cursu nunc hoc incredibile esse videretur, nisi praemisisset in septimo illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7191)

SEARCH

MENU NAVIGATION