라틴어 문장 검색

et totum iungendum, ne doloris distinctione frigescat, sicut plurimis doctissimis visum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2742)
si Parthi vos nihil calficiunt, nos [nihil] frigore frigescimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 5:3)
sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:6)
"vide sis ne maiorum tibi forte limina frigescant:"
(페르시우스, 풍자, satire 178)
Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam ploret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 47:1)
his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit et pallore frigescit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 225:3)
namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:1)
Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:9)
Suavis ructus mihi est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 233)
mediana autem sint solida, uti, quae cadit vis aquae per tegulas in canalem, ne deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra columnas, videantur emittere vomentia ructus aquarum ex ore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장69)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION