라틴어 문장 검색

Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:10)
id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:1)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
rudimenta sunt nostra, non opera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 1:4)
tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 3:1)
quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)
huius igitur teneram frontem, dura rudimenta commendo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:2)
si ambigitur quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 19:2)
cuius adortus cruda rudimenta et teneros formaverit annos Centaurus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권191)
si militiae iam te, puer inelite, primae clara rudimenta et castrorum dulce voearet auspicium, quanto manarent gaudia fletu quosve darem amplexus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii4)
tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:2)
nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 19:2)
responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum, et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION