라틴어 문장 검색

unde neque exaudit voces nec noscere voltus illorum potis est, ad vitam qui revocantes circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:11)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
et capital putavit, quod in humero suo locum ruga mutasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 5:2)
— Frontem obscoenam rugis arat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:2)
Exercebo, inquit, Disarium nostrum, si tamen minutis illis suis et rorantibus respon­sionibus satisfaciet consulenti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 1:2)
Lomento rugas uteri quod condere temptas, Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLII1)
Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum, Letalem iuguli iusserat esse notam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII3)
subfacta ut fer- tilitatem habentia rora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1727)
"ingluvies tori", inquit, "sunt circa gulam, qui propter pinguedinem fiunt atque inter- iectas habent rugas". sed nunc pro gula positum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4315)
non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis extremos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:3)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
"iam triplex, iam mihi quarto, iam decies redit in rugam."
(페르시우스, 풍자, satire 658)
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:1)
Vestes quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:24)
namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION