라틴어 문장 검색

funiculustriplex difficile rumpitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:29)
Mulus nosterexterritus fuit et rupit chamum suum et dum fugeret, sub pedibus suis canemsuffocavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:37)
Meque fuisse virum nequeas agnoscere, si iam Ad visum fuero forte retectus humo.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:8)
Ob hanc causam intus et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa facile rumpatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:10)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Et rupti sunt omnes fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:1)
Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:2)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:3)
Post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt, rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes, persultant barbari Gallias, rupta limitum pace;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 6:1)
Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes, rupturosque imperium irrequietis motibus praevideret, Quaeso inquit ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius, futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 33:1)
Iamque vergente in vesperum die, cum moras rumpere lux moneret excedens, erectis vexillis in eos igneo miles impetu ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 8:1)
Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 13:1)
Qui cum ex alto despiciens, plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquante pernicie, externis mixtus et suis, ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus, neque cessandi, equo veloci impositus, cursu effuso evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 11:1)
Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION