라틴어 문장 검색

Te rogo, ut naves etiam . . . . . . . monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:18)
quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalum satorumque naturas omnes perquireret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:2)
Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:3)
pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.
(세네카, 행복론, Liber II 36:3)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)
Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte quod sacculum milletalentis plenum deferret secum et insuper aureum serpentem oculos habentemiacinctinos in sacculo eodem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION