라틴어 문장 검색

Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe degere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장1)
At Caesar dedicatis per Campaniam templis, quamquam edicto monuisset ne quis quietem eius inrumperet, concursusque oppidanorum disposito milite prohiberentur, perosus tamen municipia et colonias omniaque in continenti sita Capreas se in insulam abdidit trium milium freto ab extremis Surrentini promunturii diiunctam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장1)
eaque perfecta, contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장4)
inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장4)
gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque oleum equiti ac senatui Graeca facilitate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장4)
pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent potius quam augerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장9)
curam victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장11)
ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori aramque posuit casus suos in marmore expressam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장2)
fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장13)
quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 5:4)
itaque suae domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:2)
cuius etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 61장 1:2)
itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicauit, professus e[s]t edicto:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 5:2)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
atque etiam argenteas statuas olim sibi positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION