라틴어 문장 검색

Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:7)
Ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens observantiam divinorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:4)
Unde et in ritualibus et pontificio sacerdotio obtemperantibus libris super auctore motus terrae nihil dicitur caute, ne alio deo pro alio nominato, cum qui eorum terram concutiat, sit in abstruse, piacula committantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 10:1)
Nam in ipsa peregrinatione Theotgaudus magna febre correptus vita pariter cum sacerdotio caruit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:14)
τα`σ δε` ἐπωͺδα`σ εἶναι του`σ λόγουσ του`σ καλούσ. quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel Zoroastri sacerdotia?
(아풀레이우스, 변명 24:15)
immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse.
(아풀레이우스, 플로리다 16:64)
Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:7)
Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salva religionis observantia convenire.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:3)
Set et eam cuius soror ad id sacerdotium lecta est excusationem mereri aiunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 7:1)
Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 8:1)
Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 13:2)
deque origine sacerdotii Arvalium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 1:2)
Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 5:1)
Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:4)
Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION