라틴어 문장 검색

Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Sed Bertrannus pro sacramento facto, nihil se adversus imperatorem, aut ejus civitatem, acturum respondit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:7)
Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligavit in alvi sui sectione et viscerum ejectione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:13)
cui de templo Domini et de universis ecclesiis fratres occurrentes, ad diem festum convenerunt in hymnis et laudibus in celebratione diei sancti, quo et Dominus Jesus in asello residens, civitatem sanctam Jerusalem ingredi dignatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:2)
Die vero statuta, sicut justum est et leges docent, universis primoribus regni in palatium Salomonis regis convocatis, singulis beneficia contulit, fidem et sacramentum ab his suscipiens, et honorifice quemque in sua remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:7)
Accepta rex hac auri massa, Ptolemaidem rediit, pro anima Godefridi et pro animabus caeterorum occisorum eleemosynas fieri constituens et plurimas missarum celebrationes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:7)
Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibusad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et belloillam desideras ad finem perducere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:3)
At illa eum increpans introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:34)
Iuvenis vero quod iniuste accusaretur, firmavit sacramento.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:35)
Si verbum dixi, non tamen sacramento firmavi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:8)
(21) Hermes autem Trismegistus dicit, quod fatum, quod Graeci ymarmenen dicunt, est causarum complexio singulis temporaliter distribuens, quae sacramento deorum caelestium sunt praeordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 3:1)
et hoc modo Hermes loquitur de fato, deos vocans stellas et sacramentum deorum immobilem dispositionem esse et vitae inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:2)
Hanc possessionem tibi Dominus pollicetur, et quodam sacramenti promittit vinculo, ut constantiam tuam firmet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:1)
Deus autem et cum loquitur fidelis est, cujus sermo sacramentum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:3)
Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION